Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis

cum tuas vires, tum vim fortunae Martemque belli communem propone animo. utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent.

non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio vincas, gloriae adieceris, quantum dempseris, si quid adversi eveniat.

simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli; tunc ea habenda fortuna erit, quam di dederint.

inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus

568
dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam, quanto altius elatus erat, eo foedius conruit.

est quidem eius, qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus, qui nobismet ipsi multam inrogemus.

non recusamus, quin omnia, propter quae ad bellum itum est, vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari.

Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.

negaverim propter non nimis sincere petitam aut expectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem. multum, per quos petita sit, ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio.

vestri quoque, ut audio, patres non nihil etiam ob hoc, quia parum dignitatis in legatione erat, negaverunt pacem:

Hannibal peto pacem, qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor ear, propter quam petii.