Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat, quem fortuna numquam decepit.

quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. vixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna.

patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias reciperasti

567
quattuor inde Punicis exercitibus pulsis;

consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam, duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles;

et mihi talis aliquando fortuna adfulsit.

quodsi in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non ea solum, quae evenissent, sed etiam ea, quae evenire possent, reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum,

quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae, quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.

maximae cuique fortunae minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta.

melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis

cum tuas vires, tum vim fortunae Martemque belli communem propone animo. utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent.