Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant,

etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati duces.

eis quoque, quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae intentiores erant. dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat,

quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos,

Syphacem captur, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.

iam Hadrumetum pervenerat Hannibal, unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium, magnis itineribus Zamam contendit.

Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribunos militum iussosque omisso metu visere omnia per castra, qua vellent,

565
circumduci iussit;

percunctatusque, satin’ per commodum omnia explorassent, datis, qui prosequerentur, retro ad Hannibalem dimisit.

Hannibal nihil quidem eorum, quae nuntiabantur — nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant — , laeto animo audivit, maxime hostis fiducia audaciaque, non de nihilo profecto concepta, perculsus est.

itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu sua turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si integer quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut conloquendi secum potestatem faceret.

id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.