Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum vocare; populus in curiae vestibulo fremere, ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda.

cum quidam

560
pacis petitae, alii indutiarum — necdum enim dies exierat — fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est, ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colligeret.

desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur, quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat;

eo indigniorem iniuriam ratus Scipio, ab iis, qui petissent pacem et indutias, et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium, L. Sergium, L. Fabium extemplo misit.

qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus, quorum auxilio vis prohibita erat, ut naves mitterent, quae se prosequerentur.

datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent, unde castra Romana conspiciebantur, Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem habebat.

ex ea tres quadriremes — seu clam misso a Carthagine nuntio, ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus —

quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate sua praeterlabentem poterant,

neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuit.

concitatam enim remis, quanto maximo impetu poterant, in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi evaserunt.

ita alio super aliud scelere cum dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt.

quibus

561
Scipio, etsi non indutiarum modo fides a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis violatum esset, tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.

Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur, quam tenerent regionem,

cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.

haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum, quo M. Servilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt.

ceterum exitu superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem,

simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici, ut essent Carthaginiensibus praesidio, et pecuniae aliquantum una missum,

legatos ad regem, qui haec adversus foedus facta videri patribus nuntiarent, mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Varro, C. Mamilius, M. Aurelius. iis tres quinqueremes datae.

annus insignis incendio ingenti quo clivus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta,