Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes:

eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi,

si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis.

itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent, quam ut in ea pace, quae postremo cum C. Lutatio facta esset, manere liceret. cum more tradito a patribus potestatem interrogandi,

si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque, qui foederibus interfuerant, alii alia interrogarent, nec meminisse se per aetatem — etenim omnes ferme iuvenes erant —

dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos, qui veterem pacem repeterent, cuius ipsi non meminissent.

Emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M. Livius C. Servilium consulem, qui propior esset, arcessendum, ut coram eo de pace ageretur, censebat;

cum de re maiore, quam quanta ea esset, consultatio incidere non posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusve rem agi satis ex dignitate populi Romani esse.

Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio caedendo exercitus, agros populando in necessitatem hostes compulisset, ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existumare posset, qua mente ea pax peteretur,

quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse.

M. Valerius Laevinus qui bis consul fuerat, speculatores, non legatos venisse arguebat iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos Scipionique scribendum, ne bellum remitteret.

Laelius Fulviusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis, si Hannibal et Mago ex

559
Italia non revocarentur.