Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit,

ruina Carthaginis oppressit.” iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur, dimissa,

quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.

raro quemquam alium patriam exilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput execratum,

quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset;

se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

Romam per eosdem dies et et Hannibalem profectos adlatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam, et quod parum duces in

557
retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur,

et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.

per eosdem dies legati Saguntini venerunt conprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses, qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent.

ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt.

hominibus acceptis et in carcerem conditis, auro argentoque reddito gratiae legatis actae atque insuper munera data ac naves, quibus in Hispaniam reverterentur.

mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esse

quas deinde clades, quos luctus visa castra hostium e muris urbis; quae vota singulorum universorumque fuisse! quotiens in conciliis voces manus ad caelum porgentium auditas,

en umquam ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent!

dedisse tandem id deos sexto decimo demum anno, nec esse, qui deis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint.