Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per vulnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit.

ibi eum

555
legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque tempore in Africam traicere;

id et fratrem eius Hannibalem — nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes — facturum; non in eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant.

Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent,

deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana, quae circa Sardiniam erat, capiuntur.

haec terra marique in parte Italiae qua iacet ad Alpes, gesta. consul C. Servilius nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque —

nam eo quoque processerat — gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Bois capti fuerant,

hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit.

latum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset, contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.

ad Cn. Servilium consulem qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergae, Besidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere.

idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res

556
est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.

nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum; nam ad eum quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte diebus, quibus ad Magonem, venerunt.