Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maevius; tertiae decimae quoque legionis, quae postremo proelio adfuerat, C. Helvius tribunus militum in restituenda pugna cecidit, et duo et viginti ferme inlustres equites obtriti ab elephantis cum centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset, ni vulnere ducis concessa victoria esset.

Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per vulnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit.

ibi eum

555
legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque tempore in Africam traicere;

id et fratrem eius Hannibalem — nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes — facturum; non in eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant.

Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent,

deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana, quae circa Sardiniam erat, capiuntur.

haec terra marique in parte Italiae qua iacet ad Alpes, gesta. consul C. Servilius nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque —

nam eo quoque processerat — gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Bois capti fuerant,