Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes invadunt.

in quos cum pila confertos coniecissent, nullo ferme frustra emisso omnes retro in aciem suorum averterunt; quattuor gravati vulneribus conruerunt.

tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis. sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes ordines et tenorem pugnae servabant;

postquam femine transfixo cadentem auferrique proelio prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi. ad quinque milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et viginti capta.

nec Romanis incruenta victoria fuit: duo milia et trecenti de exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima amissi;

inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maevius; tertiae decimae quoque legionis, quae postremo proelio adfuerat, C. Helvius tribunus militum in restituenda pugna cecidit, et duo et viginti ferme inlustres equites obtriti ab elephantis cum centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset, ni vulnere ducis concessa victoria esset.

Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per vulnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit.

ibi eum

555
legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque tempore in Africam traicere;

id et fratrem eius Hannibalem — nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes — facturum; non in eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant.