The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

eadem aestate, qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt, P. Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt. praetoris legiones in prima acie fuerunt;

Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo advectus; proque duobus cornibus praetor ac proconsul milites ad inferenda in hostes signa summa vi hortabantur.

postquam nihil commovebant, tum Quinctilius Cornelio: “lentior, ut vides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo hostium timor, ac, ne vertat in audaciam, periculum est.

equestrem procellam excitemus oportet, si turbare ac statu movere volumus. itaque vel tu ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites; vel ego hic in prima acie rem geram, tu quattuor legionum equites in hostem emitte.”

utram vellet praetor muneris proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco praenomen erat, inpigro iuvene ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit.

tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus. nec stetisset hostium acies, ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos

554
extemplo in proelium induxisset.

ad quorum stridorem odoremque et aspectum territi equi vanum equestre auxilium fecerunt. et ut turbae permixtus, ubi cuspide uti et comminus gladio posset, roboris maioris Romanus eques erat, ita in ablatum paventibus procul equis melius ex intervallo Numidae iaculabantur.

simul et peditum legio duodecima, magna ex parte caesa, pudore magis quam viribus tenebat locum;

nec diutius tenuisset, ni ex subsidiis tertia decuma legio in primam aciem inducta proelium dubium excepisset. Mago quoque ex subsidiis Gallos integrae legioni opposuit.

quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes invadunt.

in quos cum pila confertos coniecissent, nullo ferme frustra emisso omnes retro in aciem suorum averterunt; quattuor gravati vulneribus conruerunt.

tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis. sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes ordines et tenorem pugnae servabant;

postquam femine transfixo cadentem auferrique proelio prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi. ad quinque milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et viginti capta.

nec Romanis incruenta victoria fuit: duo milia et trecenti de exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima amissi;

inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maevius; tertiae decimae quoque legionis, quae postremo proelio adfuerat, C. Helvius tribunus militum in restituenda pugna cecidit, et duo et viginti ferme inlustres equites obtriti ab elephantis cum centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset, ni vulnere ducis concessa victoria esset.