Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent, omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe.

consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum, donec legati Carthaginienses venirent.

supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit.

ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam,

continere gaudium non poterant, quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam significarent.

itaque praetor extemplo edixit, uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.

postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. gratulati primum senatui sunt, quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset;

deinde gratias egerunt, quod Masinissam non appellasset modo regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et certamine esset regnaturus,

dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset, et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse.

petere, ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret;

et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos, qui Romae in custodia essent, remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse.

ad ea responsum legatis: rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem

553
esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem appellaverit, et quidquid aliud fecerit, quod cordi foret Masinissae, ea patres comprobare ac laudare.

munera, quae legati ferrent regi, decreverunt sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem, qualem praeberi consuli mos esset.

haec regi praetor mittere iussus. legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae, loca, lautia legatis decreta.

eadem aestate, qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt, P. Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt. praetoris legiones in prima acie fuerunt;