Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tamen, cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire.

leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus, quae inter Italiam atque Africam sint, decedant;

naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.

pecuniae summam quantam imperaverit, parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio.

“his condicionibus” inquit “placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite,

Romam ad senatum mittite legatos.” ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent,

quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios ad Scipionem, ut indutias facerent, alios Romam ad

552
pacem petendam mittunt, ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et , quo impetrabilior pax esset.

multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent, omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe.

consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum, donec legati Carthaginienses venirent.

supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit.

ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam,

continere gaudium non poterant, quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam significarent.