The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haec non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud aemulum cernens, cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit.

et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque expectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio, ut, quo die captam hostem vidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret.

et eo foediora haec videbantur Scipioni, quod ipsum in Hispania iuvenem nullius forma pepulerat captivae. haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt. quos cum pariter ambo et benigno vultu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur:

“aliqua te, Masinissa, existimo intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse.

atqui nulla

549
earum virtus est, propter quas tibi adpetendus visus sim, qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim.

hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim. non est, non — mihi crede — tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi, quantum ab circumfusis undique voluptatibus.

qui eas temperantia sua frenavit ac domuit, multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit, quam nos Syphace victo habemus.

quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini; cetera te ipsum tecum reputare quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est.

itaque ipse, coniunx, regnum, ager, oppida, homines, qui incolunt, quidquid denique Syphacis fuit praeda populi Romani est,

et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse, quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur.

vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa, quam causa culpae est, conrumpas.”