The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est.

praecedebat ipse vinctus, sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat, magnitudini Syphacis famaeque gentis victoriam suam augendo addebat:

illum esse regem, cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam,

relicta provincia Hispania exercituque,

duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores Poenum Romanumque.

sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam.

iam tantas habuisse opes, ut Masinissam regno pulsum eo redegerit, ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur.

his sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. movit et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim iuncti.

eadem haec et Syphaci animum dederunt adloquendo victore. nam cum Scipio, quid sibi voluisset,

548
quaereret, qui non societatem solum abnuisset Romanam,

sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum, cum arma adversus populum Romanum cepisset;

exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo eiecisse, cum Carthaginiensem matronam domum acceperit.

illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam, illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse nec conquiesse, donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.

perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solacii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat.

neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse.