Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

caedes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat.

non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.

Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum; sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum.

si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse.

adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec, quae acta essent, promendo minis nec suadendo ante valuit, quam rex in conspectum datus est.

tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae.

et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui

546
fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba,

uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius:

“omnia quidem ut posses” inquit “in nobis, di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua,

si victricem attingere dexteram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos,

qui te melioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert animus, de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas.