Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.

per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere.

Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus.

stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat, ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent facere.

igitur omnibus, qui bello apti erant, in unum coactis equos, arma, tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.

exercitu minore, quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit.

et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet,

plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.

ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat;

deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu

545
stabilem aciem fecit effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos,

dein stare ac prope stupere turbati novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem. iam signa quoque legionum adpropinquabant.

tum vero Masaesulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt: tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.

ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus,

laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur.

Cirta caput regni Syphacis erat eoque se ingens vis hominum ex fuga contulerat.

caedes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat.

non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.

Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum; sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum.

si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse.

adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec, quae acta essent, promendo minis nec suadendo ante valuit, quam rex in conspectum datus est.