Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nobis

149
miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi. non ius vestrum, sed invidiam minueritis. agite cum collega, ut rem integram in adventum consulum ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.”

agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata consules extemplo arcessiti.

Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus domini non extitere.

debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit.

iactata per aliquot dies cum in senatu res, apud populum est.

cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. imperatori exercituique honos suus redditus; triumphavit de Volscis Aequisque, triumphantem secutae suae legiones. alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem iniret.

anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;

erant consules P. Volumnius, Ser. Sulpicius. eo anno caelum ardere visum, terra ingenti concussa motu est. bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia et came pluit, quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret.

libri per duumviros sacrorum aditi; pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; inter cetera monitum, ut seditionibus abstineretur. id factum ad inpediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.

ecce, ut idem in singulos annos orbis volveretur, Hernici nuntiant Volscos et Aequos, etsi accisae res

150
sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam, Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse.

ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur. consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.