Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos? clarum hac fore imagine Scaptium;

sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum. quem enim hoc privatae rei iudicem fecisse, ut sibi controversiosam adiudicaret rem?

Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. haec consules, haec patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. vocatae tribus iudicaverunt agrum publicum populi Romani esse.

nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc sane quicquam bono causae levatur dedecus iudicii. idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius visum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

216
217

Lex de conubio patrum et plebis a tribunis contentione magna patribus repugnantibus perlata est. tribuni plebis * *. aliquot annos res populi Romani domi militiaeque per hoc genus magistratus administratae sunt. item censores tune primum creati sunt. ager Ardeatibus populi iudicio ablatus missis in eum colonis restitutus est. cum fame populus Romanus laboraret, Sp. Maelius eques Romanus frumentum populo sua inpensa largitus est et ob id factum conciliata sibi plehe regnum adfectans a C. Servilio Ahala magistro equitum iussu Quincti Cincinnati dictatoris occisus est; L. Minucius index bove aurata donatus est. legatis Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem publicam morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt. Cossus Cornelius tribunus militum occiso Tolumnio, Veientum rege, opima spolia secunda retulit. Mam. Aemilius dictator censurae honorem, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensum spatio finiit; ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenae in potestatem redactae eoque coloni missi sunt; quibus occisis Fidenates cum defecissent, ab Mam. Aemilio dictatore victi sunt et Fidenae captae. coniuratio servorum oppressa est. Postumius tribunus militum propter crudelitatem ab exercitu occisus est. stipendium ex aerario tur primum militibus datum est. res praeterea gestas adversus Volscos et Fidenates et Faliscos Continent.

218

hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. fuit annus domi forisque infestus. nam principio anni et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit,

qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet, consules faciendi;

id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant.

laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse et Veientes depopulatos extrema agri Romani et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere; adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.

his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.

C. Canuleius pauca in senatu vociferatus: nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum; numquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea, quae promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit.

eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios; ventum iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. cuius rei praemium sit in civitate,

maxumis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri.