Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules, cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri patrum primores arcessunt.

cum iis circumire tribus, orare, ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim, etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.

nam famae quidem ac fidei damna maiora esse, quam quae aestimari possent: hoc legatos referre domum,

215
hoc vulgari, hoc socios audire, hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio

Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos? clarum hac fore imagine Scaptium;

sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum. quem enim hoc privatae rei iudicem fecisse, ut sibi controversiosam adiudicaret rem?

Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. haec consules, haec patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. vocatae tribus iudicaverunt agrum publicum populi Romani esse.

nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc sane quicquam bono causae levatur dedecus iudicii. idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius visum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.