Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines;

sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;

cuius ignominiae metu concitati milites invasere hostem. ita aequata ex omni parte victoria est. nuntius tum a Quinctio venit victorem iam se imminere hostium castris; nolle inrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse;

si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus praeda potiretur.

victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit. ibi paucis defendentibus momentoque fusis sine certamine in munitiones inrumpunt praedaque ingenti conpotem exercitum suis etiam rebus recuperatis, quae populatione agrorum amissae erant, reducunt.

triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris.

ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne, etiamsi impetrassent, magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.

victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit.

Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis in vicem cladibus fessi iudicem populum Romanum cepere.

cum ad causam orandam

214
venissent, concilio populi a magistratibus dato magna contentione actum. iamque editis testibus cum tribus vocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe magno natu et “si licet” inquit, “consules, de re publica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar.”

cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat.

tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi, ut, quae vellet, Scaptius diceret.

ibi infit annum se tertium et octogesimum agere et in eo agro, de quo agitur, militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum. eo rem se vetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre,

agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. mirari se, quonam ore Ardeates Aricinique, cuius agri ius numquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent.