Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tunc adorti peditum aciem nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. nuntius deinde et vincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos.

in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines;

sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;

cuius ignominiae metu concitati milites invasere hostem. ita aequata ex omni parte victoria est. nuntius tum a Quinctio venit victorem iam se imminere hostium castris; nolle inrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse;

si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus praeda potiretur.

victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit. ibi paucis defendentibus momentoque fusis sine certamine in munitiones inrumpunt praedaque ingenti conpotem exercitum suis etiam rebus recuperatis, quae populatione agrorum amissae erant, reducunt.

triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris.

ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne, etiamsi impetrassent, magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.