The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc severissimi consulis

iuventus quoque, quae inter tales metus detractationem militiae telum acerrimum adversus patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. et agrestium fuga spoliatique in agris et vulnerati foediora iis, quae subiciebantur oculis, nuntiantes totam urbem ira inplevere.

in senatum ubi ventum est, ibi vero in Quinctium omnes versi, ut unum vindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum.

alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem fecisse; T. Quinctium orationem memorem maiestatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse.

orare eum collegamque, ut capesserent rem publicam; orare tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus praeberent: appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum inplorare vastatis agris, urbe prope oppugnata.

consensu omnium dilectus decernitur habeturque. cum consules in contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi; omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent;

cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent causam: omnis iuventus adfuit postero die.

cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus

212
praepositi. haec omnia adeo mature perfecta accepimus, ut signa eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.

insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta.

tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.