Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa passim

at enim res per haec loco est peiore: ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid tandem? privatae res vestrae quo statu sunt? iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur. quid est tandem domi, unde ea expleatis?

tribuni vobis amissa reddent ac restituent? vocis verborumque quantum voletis ingerent

210
et criminum in principes et legum aliarum super alias et contionum; sed ex illis contionibus numquam vestrum quisquam re, fortuna domum auctior rediit.

ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia, offensiones, simultates publicas privatasque? a quibus semper non vestra virtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis.

at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae, simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis; nunc oneratum vestris fortunis hostem abire sinitis.

haerete adfixi contionibus et in foro vivite; sequetur vos necessitas militandi, quam fugitis. grave erat in Aequos et Volscos proficisci; ante portas est bellum; si inde non pellitur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et in domos vestras vos persequetur.