Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi in hanc sententiam locutum accipio: “etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in conspectum vestrum processi. hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae inpune armatos hanc ego ignominiam,

quamquam iam diu ita vivitur, is status rerum est, ut nihil boni divinet animus, si huic potissimum inminere anno scissem, vel exilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem.

ergo si viri arma illa habuissent, quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit. satis honorum, satis superque vitae erat; mori consulem tertium oportuit. quem tandem ignavissimi hostium contempsere?

nos consules an vos, Quirites? si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expetite;

si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata, Quirites; vosmet tantum eorum non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique,

209
castris exuti, agro multati, sub iugum missi et se et vos novere;

discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperi nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos.