Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemviros esse, quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus inminutam virtutem populi Romani esse.

haec ubi inter signa peditum dicta dedit, advolat deinde ad equites: “agite, iuvenes,” inquit, “praestate virtute peditem, ut honore atque ordine

primo concursu pedes movit hostem, pulsum vos inmissis equis exigite e non sustinebunt impetum et nunc cunctantur magis quam resistunt.”

concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.

peditum acies et consul ipse visque omnis belli fertur in castra captisque cum ingenti caede maiore praeda potitur.

203
pugnae fama,

perlata non in urbem modo, sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit.

iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae;

parvaque certamina in summam totius profecerant spei. nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare rogitantes, quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam unius belli?

quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?