The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo die primum liberos pro libera urbe Romana pugnare: sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores praemium essent.

non Appio duce rem geri, sed consule Valerio ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. ostenderent prioribus proeliis per duces, non per milites stetisse, ne vincerent;

turpe esse contra cives plus animi habuisse quam contra hostes et domi quam foris servitutem magis timuisse.

unam Verginiam fuisse, cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium civem periculosae libidinis; at, si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore;

nolle ominari, quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi accidere. Aventini Sacrique montis admonebat, ut, ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent

ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemviros esse, quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus inminutam virtutem populi Romani esse.

haec ubi inter signa peditum dicta dedit, advolat deinde ad equites: “agite, iuvenes,” inquit, “praestate virtute peditem, ut honore atque ordine

primo concursu pedes movit hostem, pulsum vos inmissis equis exigite e non sustinebunt impetum et nunc cunctantur magis quam resistunt.”

concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.

peditum acies et consul ipse visque omnis belli fertur in castra captisque cum ingenti caede maiore praeda potitur.

203
pugnae fama,

perlata non in urbem modo, sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit.

iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae;

parvaque certamina in summam totius profecerant spei. nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare rogitantes, quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam unius belli?

quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?