The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consules rebus urbanis conpositis fundatoque plebis

201
statu in provincias diversi abiere. Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio bellum;

quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit. castris mille passuum ab hoste positis copias continebat.

hostes medium inter bina castra spatium acie instructa conplebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.

tandem fatigati stando ac nequiquam expectando certamen Aequi Volscique, postquam concessum propemodum de victoria credebant, pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt; relinquitur magis castris praesidium quam satis virium ad certamen.

quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem instructaque acie ultro hostem lacessit. ubi illi conscientia,

quid abesset virium, detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro victis habebant paventes intra vallum.

cum per totum diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere. et Romani quidem pleni spei corpora curabant; haudquaquam pari hostes animo nuntios passim trepidi ad revocandos praedatores dimittunt. recurritur ex proximis locis; ulteriores non inventi.

ubi inluxit, egreditur castris Romanus vallum invasurus, ni copia pugnae fieret. et postquam multa iam dies erat neque movebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul; motaque acie indignatio Aequos et Volscos incessit, si victores exercitus vallum potius quam virtus et arma tegerent. igitur et ipsi efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere.

iamque pars egressa portis erat, deincepsque alii servabant ordinem in suum quisque locum descendentes, cum consul Romanus, priusquam totis viribus fulta constaret hostium acies, intulit signa;

adortusque nec omnes dum eductos nec, qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque

202
se ac suos addito turbatis mentibus clamore atque impetu invadit.

rettulere primo pedem hostes; deinde, cum animos collegissent et undique duces, victisne cessuri essent, increparent, restituitur pugna.