Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse, cuius adversae fortunae velit succursum. virtute libertatem recuperatam esse; dementia concordiam ordinum stabiliri posse.

erant, quos moveret sua magis pietate quam eius, pro quo agebat, causa; sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae, sed necessariorum Verginiae, trium tribunorum, preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium inplorarent.

iustiores hae lacrimae videbantur. itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.

subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiae, quod in urbe fuerat, cum iniustae vindiciae

200
a collega dicerentur.

plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit. testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit nihilum deprecans, quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret.

Op. pius quoque ductus in vincula est et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit. bona Claudii Oppiique tribuni publicavere. collegae eorum exilii causa solum verterunt:

bona publicata sunt. et M. Claudius adsertor Verginiae, die dicta damnatus ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exulatum abiit, manesque Verginiae,

mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.

ingens metus incesserat patres, vultusque iam iidem tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis inhibito salubriter modo nimiae potestati

“et libertatis” inquit “nostrae et poenarum ex inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in vincla duci quemquam sum passurus. nam neque vetera peccata repeti iam oblitterata placet,

cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura.”

ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit eademque auxit consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent, ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset, quam obviam ituros licentiae eorum consules appareret.

multique erant, qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium, quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.