The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Contra ea Verginius unum Ap. Claudium et legum expertem et civilis et humani foederis esse aiebat. respicerent tribunal homines,

castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor,

carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi Romani velut bello captam ab patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;

ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dextram patris in filiam armaverit; ubi tollentis corpus semianime virginis sponsum avumque in carcerem duci iusserit, stupro interpellato magis quam caede motus. et illi carcerem aedificatum esse, quod domicilium plebis Romanae vocare sit solitus.

proinde ut ille iterum ac saepius provocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre, ni vindicias ab libertate in servitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro damnato in vincla duci iubere.

ut haud quoquam inprobante sic magno motu animorum, cum tanti viri supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in carcerem est coniectus. tribunus ei diem prodixit. inter haec ab Latinis

et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam venerunt donumque ob eam Iovi optumo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res opulentae erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice.

iisdem auctoribus cognitum est Aequos Volscosque summa vi bellum apparare.

itaque partiri provincias consules iussi. Horatio Sabini, Valerio Aequi evenere. cum ad ea bella dilectum edixissent,

199
favore plebis non iuniores modo, sed emeritis etiam stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo, sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus priusquam urbe egrederentur,

leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt. sunt, qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.