Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem, sed praetorem appellari mos fuerit.

hae consulares leges fiere. institutum etiam ab iisdem consulibus, ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.

M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit, qui plebem sine tribunis reliquisset quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur.

haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.

fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.

cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent.

Verginius “oratio” inquit “rebus dubiis inventa est; itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram, a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera inpudentiam in defendendo se adicere patiar.

omnium igitur tibi, Claudi, quae impie nefarieque per biennium

197
alia super alia es ausus, gratiam facio; unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.” nec in tribunicio auxilio Appius

nec in iudicio populi ullam spem habebat;

tamen et tribunos appellavit et nullo morante arreptus a viatore “provoco” inquit. audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.

et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas: