Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium,

195
inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Vergini,

auctores secessionis, C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius,

M. Pomponius, C. Apronius, Villius, C. Oppius.

tribunatu inito L. extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta.

confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.

per interregem deinde consules creati L. Valerius, M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;

quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.

omnium primum, cum velut in controverso iure esset, tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut, quod tributim plebes iussisset, populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est.

aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem,

ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur.

et cum plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat,

relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos lege etiam fecerunt sanciendo, ut, qui tribunis plebis, aedilibus, iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris,

196
Liberi Liberaeque venum iret.

hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, Iovi sacrum sanciri;

itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat — noceri enim ei, cui hac lege non liceat — , tamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto aedilem;