Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ob haec iis advenientibus gratiae actae. Icilius pro multitudine verba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis, quae postulata plebis essent, conposito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit, ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.

potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem.

de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit: dedi quippe eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur. legati ad ea:

“quae consilii fuerunt, adeo aequa postulastis, ut ultro vobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad inpugnandos alios.

irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene, quam ipsi liberi sitis, dominari iam in adversarios vultis.

numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres?

scuto vobis magis quam gladio opus est. satis superque humilis est, qui iure aequo in civitate vivit nec inferendo iniuriam nec patiendo.

etiam si quando metuendos vos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, ut

194
quaeque causa erit statuetis; nunc libertatem repeti satis est.”

facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant.

profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, quicquam abnuere;

Appius, truci ingenio et invidia praecipua, odium in se suo in eos metiens odio “haud ignaro” inquit “imminet fortuna.

video, donec arma adversariis tradantur, differri adversus nos certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego quidem moror, quo minus decemviratu abeam.”

factum senatus consultum, ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.