Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.

placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique honore tribunos militum appellari.

cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, “melioribus meis vestrisque rebus reservate” inquit “ista de me iudicia;

nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis, qui proximi invidiae sint.

si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.”

ita decem numero tribunos militares creant. neque in Sabinis quievit exercitus.

ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.

Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur,

peritus rerum popularium inminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.

porta Collina urbem intravere sub signis mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summae rerum praeessent. M. Oppium, Sex. Manilium creant.

patres solliciti de summa rerum, cum senatus cottidie esset, iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes decemviris

et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros, quam

192
si decemviri deponerent insignia magistratus eius, quo anno iam ante abissent.

decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.

per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transit adfirmante Duillio non prius,

quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta potestate tribunicia redigi in concordiam resne queant. via Nomentana,

cui Ficulensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum nihil violando imitati. secuta exercitum plebs nullo, qui per aetatem ire posset, retractante.