Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae. quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram, sed honestam occubuisse;

non esse iam Appi libidini locum in domo sua; ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae; ceteri sibi ac liberis suis consulerent.

haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos. et inmixti turbae militum togati eadem illa querendo docendoque, quanto visa quam audita indigniora oportuerit videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse,

insecutique, qui Appium prope interemptum in exilium abisse dicerent, perpulerunt, ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.

decemviri, simul iis, quae videbant, iisque quae acta Romae audierant, perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. et leniter agentibus responsum non redditur; imperium si quis inhiberet, et viros et armatos se esse respondetur.

eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. alia vox nulla violenta audita est. senatum Sp. Oppius habet.

nihil placet aspere agi:

quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres legati consulares Sp. Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent.

non defuit, quod responderetur; deerat, qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se offerre. id modo a

191
a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se daturos responsum.

dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.

placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique honore tribunos militum appellari.