Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris, ut omni ope ab seditione milites contineant.

ibi Verginius maiorem, quam reliquerat in urbe, motum excivit.

nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit. et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto, quam erat, speciem urbanae multitudinis fecerant.

quaerentibus, quid rei esset, flens diu vocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit.

supinas deinde tendens manus commilitones appellans orabat, ne, quod scelus Ap. Claudi esset, sibi attribuerent neu se ut parricidam liberum aversarentur.

sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset; cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.

nec se superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius

190
in auxilio commilitonum habuisset. illis quoque enim filias, sorores coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap. Claudi extinctam esse, sed quo inpunitior sit, eo effrenatiorem fore.

aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae. quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram, sed honestam occubuisse;