The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis conpertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.

itaque se inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret.

“proinde quiesse erit melius; i” inquit, “lictor, submove turbam et da viam domino ad prendendum mancipium!” cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit, desertaque praeda iniuriae puella stabat.

Verginius, ubi nihil usquam auxilii vidit,

188
“quaeso” inquit, “Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari, quid hoc rei sit, ut, si falso pater dictus sum, aequiore hinc animo discedam.”

data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc novis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto “hoc te uno quo possum” ait “modo, filia, in libertatem vindico.” pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal “te” inquit, “Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.”

clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius conprendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit.

Icilius Numitoriusque exangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. sequentes clamitant matronae:

eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?, cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior inbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.

virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.