Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat.

adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius,

185
puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via,

cum Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.

placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. “ferro hinc tibi submovendus sum, Appi,” inquit, “ut feras, quod celari vis.

virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili.

non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.

saevite in tergum et in cervices nostras; pudicitia saltem in tuto sit! huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque inplorabimus fidem, neque tu istud umquam decretum sine caede nostra referes.