The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Appius decreto praefatur, quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Vergini amici postulationi suae praetendant;

ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis variet; in iis enim, qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quae in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat;

placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat.

adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius,

185
puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via,

cum Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.

placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. “ferro hinc tibi submovendus sum, Appi,” inquit, “ut feras, quod celari vis.

virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili.

non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.

saevite in tergum et in cervices nostras; pudicitia saltem in tuto sit! huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque inplorabimus fidem, neque tu istud umquam decretum sine caede nostra referes.

postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare.

Verginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem filiae quaerendam esse. me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.”

concitata erat certamenque instare videbatur. lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est,