Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id se indicio conpertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse.

advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa abesse, biduo adfuturum,

si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.

Appius decreto praefatur, quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Vergini amici postulationi suae praetendant;

ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis variet; in iis enim, qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quae in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat;

placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat.

adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius,

185
puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via,

cum Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.