Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est.

illa modo in ducibus culpa, quod, ut odio essent civibus, fecerant; alia omnis penes milites noxia erat, qui, ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur, vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.

fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant. ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem inter Fidenas Crustumeriamque loco edito castra

persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.

maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.

Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes, qui per aetatem arma ferre possent, custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent,

arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere; castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.