The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in hanc sententiam ut discederetur, patrum evincebant. ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque vociferari, ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.

Appius, iam prope esse ratus, ut, ni violentiae eorum pari resisteretur audacia, victum imperium esset,

“non erit melius” inquit, “nisi de quo consulimus vocem misisse” et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere iussit. iam Quiritium fidem inplorante Valerio a curiae limine,

L. Cornelius Appium non cui simulabat consulendo diremit certamen; factaque per Cornelium Valerio dicendi gratia, quae vellet, cum libertas non ultra vocem excessisset, decemviri propositum tenuere.

consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem;

si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci. silentio patrum edicitur dilectus.

iuniores, cum sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent. legionibus scriptis inter se decemviri conparant, quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret. principes inter decemviros erant Q. Fabius

et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi violentiam aptiorem rati ad conprimendos urbanos motus. in Fabio magis in bono non constans quam navam in malitia ingenium esse.

hunc enim virum,

182
egregium olim domi militiaeque, decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui similis mallet esse. huic bellum in Sabinis M’. Rabuleio et Q. additis collegis mandatum.

M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam aequo omnium decemvirorum imperio decernunt.