Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec, quo evasura res esset, cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat,

oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes, ut civilis potius societatis,

in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei publicae;

quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab invitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum eventum se horrere.

cum aliud, praeterquam de quo rettulissent, decemviri dicere prohiberent, Claudium

180
interpellandi verecundia fuit. sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri.

omnesque ita accipiebant, privatos eos a Claudio iudicatos; multique ex consularibus verbo adsensi sunt.

alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat. censendo enim quodcumque magistratus esse qui senatum haberent iudicabant, quos privatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi.

ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur,

quonam fato incidisset, mirari se dictitans, ut decemviros, qui decemviratum petissent, aut soli aut hi maxime oppugnarent;

aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo, iustine magistratus summae rerum praeessent, controversiam fecerit, nunc demum, cum hostes prope ad portas sint, civilis discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent, quid agatur.