Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

conpulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit.

necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut principibus coloniae Romam excitis quaererent, quid rei esset.

qui cum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam venerant dimitterentur. bellum inde haud dubium haberi.

Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, inparem copiis exercitum temere pugnae commisit.

primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.

Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus, ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet.

ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui

143
arma ferre possent, optimum visum est; pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique

et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites — ita tum repentina auxilia appellabant — iussi.

multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;

simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.

L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris;

vigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.

interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret. Furium legatum —