Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hostibus belloque gratiam habendam, quod solitum quicquam liberae civitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare;

curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur; iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det et, quem ad modum patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum. haec fremunt plebes.

patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. indignitate rerum cesserant in agros suarumque rerum erant omissa publica cura, tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque inpotentium dominorum se amovissent. postquam citati non conveniebant,

dimissi circa domos adparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque, num consulto detrectarent, referunt senatum in agris esse. laetius id decemviris accidit, quam si praesentes detrectare imperium referrent.

iubent acciri omnes senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit. quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis, qui iam magistratu abissent, privatisque, si vis abesset, tamquam iure cogentibus senatus paruisset.

sed magis oboedienter ventum in curiam esse quam obnoxie dictas sententias accepimus.

L. Valerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap. Claudii, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando, ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris proditurum se ad plebem denuntiantem tumultum excivisse.

nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen decem Tarquinios appellantem admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges.