Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et decemviri, qui primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostentaverant plebei, patriciis iuvenibus saepserant latera. eorum catervae tribunalia obsederant.

hi ferre agere plebem plebisque res, cum fortuna, quidquid cupitum foret, potentioris esset.

et

177
iam ne tergo quidem abstinebatur: virgis caedi, alii securi subici, et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.

idus Maiae venere. nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum inminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. id vero regnum haud dubie videri. deploratur in perpetuum libertas,

nec vindex quisquam existit aut futurus videtur. nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas, indignabantur.

Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine castra locant spem in discordia Romana ponentes:

inpedimentum dilectui fore. non nuntii solum, sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. decemviri consultant, quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia, addit terrorem insuper alium fortuna.

aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus Tusculanum agrum. legati ea ab Tusculo praesidium orantes nuntiant.

is pavor perculit decemviros, ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent.

citari iubent in curiam patres haud ignari, quanta invidiae inmineret tempestas: omnes vastati agri periculorumque inminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum conprimerent.