Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

impedimentum pro occasione arripuit

175
deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat,

se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo facere ausurum crediderat.

creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K. Duillius, Sp. Oppius Cornicen, M’. Rabuleius.

ille finis Appio alienae personae ferendae fuit; suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare.

cottidie coibant remotis arbitris; inde inpotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.

idus Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemviri servassent, ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem suam cuiusque vicem per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere.

centum viginti lictores forum inpleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.

decem regum species erat multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus patrum ratis caedis causam ac principium quaeri, ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset, statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.