Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. nescires, utrum inter decemviros an inter candidatos numerares.

propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat: criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque,

ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes, quid sibi vellet.

apparere nihil sinceri esse; profecto gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et vulgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.

propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. ars haec erat,

ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi, et id ipsum pessimo exemplo, nemo umquam fecisset. ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus,

impedimentum pro occasione arripuit

175
deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat,

se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo facere ausurum crediderat.

creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K. Duillius, Sp. Oppius Cornicen, M’. Rabuleius.

ille finis Appio alienae personae ferendae fuit; suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare.

cottidie coibant remotis arbitris; inde inpotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.

idus Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemviri servassent, ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem suam cuiusque vicem per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere.

centum viginti lictores forum inpleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.