Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant; collegis novem singuli accensi apparebant. et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa adversus alios aequitas erat.

moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum,

invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum extitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.

cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum expectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt et,

quod bonum, faustum felixque rei publicae, ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere.

se, quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse;

plus pollere multorum ingenia consiliaque. versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus atque in medium, quid in quaque re plus minusve esset, conferrent: