Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inpigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. inde conposito agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant:

adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perveniri posset. consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta verti.

“accelera signifer!” “sequere miles!” inter se quoque gratificantes ducibus clamabant. media nocte in

168
Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.

ibi dictator, quantum nocte prospici poterat, equo circumvectus contemplatusque, qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos. facta quae imperavit. turn,

quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et, ubi signum datum sit, clamorem omnes tollere iubet, clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere vallum.

edito imperio signum secutum est. iussa miles exsequitur. clamor hostes circumsonat; superat inde castra hostium et in castra consulis venit;

alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit. Romani civilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem.

consul differendum negat: illo clamore non adventum modo significari, sed rem ab suis coeptam; mirumque esse, ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur.