The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno; lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.

Q. Fabio, L. Cornelio consulibus principio statim anni res turbulentae. instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Volscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent. consules inde partiti provincias:

Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret.

Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere; duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit. postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde lustrato exercitu Antium profectus procul oppido stativisque hostium consedit.

ubi cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non ausi, quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis.

inde signum observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae cuique parti post principia collocat.

ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.

inde effuse eques, cui superare vallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte victoriae fruitur territos caedendo.

magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre

163
hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugientis silvae texissent.